4. Ad haec metropolitanus: Cum constet, inquit,
bonos quosque pravorum calumniis assidue dilacerari, non miror huic injuriae
locum accidisse. Multo amplius vero miror egregios principes tam facile posse
illici, ut certissime esse credant quod nec sub judice sit discussum, et si in
discutiendo conferatur, nullis rationibus probabile fiat. Quod si credita
discutere placuit, cur armis et exercitu id exigitur? Nonne ergo alia pro aliis
nos cogitare faciunt? Si de praeteritis agitur, regum salutem hactenus optavi.
Eorum genus colui. Principum quoque commoda, pro ratione amavi. Si de
praesentibus, regis jussa exequi non moror; obsides quos vult, trado; rationem
contra objecta intendere non differo. Factis ergo utrimque rationibus, obsides dedit,
Ragenerum virum militarem, nobilitate et divitiis clarum, pluresque alios dum
regi sufficeret.
|