6.
Purgatio Adalberonis de objectis a Ludovico. Quibus dispositis, dux sic orsus coepit: Huc ex locis diversis regio
jussu vocati, ad discutiendum ea quae summo pontifici Adalberoni objecta sunt,
multa fide ut puto convenistis. Sed divae memoriae rex qui intendebat, quoniam
hac vita privatus est, controversiae statum nobis discutiendum reliquit. Si
ergo praeter eum est qui intendere audeat, eoque animo valet, ut exsequendae
litis partem arripiat, adsit coram, quid sentiat edicat, nihil metuens
criminato intendat. Si vera proferat, ejus verborum approbatores nos sine dubio
habebit. Quod si calumniator falsa confinxit, vocem supprimat, ne tanti
facinoris argutus, poenas solvat. Ter acclamatum est, ut delator procederet;
ter ab omnibus negatum est.
|