7. Dux itaque iterum locutus ait: Si lis jam
decidit, quia qui intendat non est, metropolitano utpote viro nobili et multa
sapientia inclito cedendum est. Ab hac ergo suspitione penitus discedite,
summumque praesulem multo honore excolite. Reveremini hunc talem virum, et
quantae virtutis, sapientiae, nobilitatis sit, hactenus praedicate. Quid enim
prodest suspitionem habere, cui in juditio non fuere vires quicquam dicere?
Ergo summo pontifici, dux reliquorum primatum consensu, exsequendae rationis
honorem de utilitate regni attribuit, eo quod ipse divinarum et humanarum rerum
scientia excelleret atque facundiae efficacitate plurimum valeret.
|