8. Factus itaque cum duce omnium medius, ait:
Rege nostro piissimo inter intellectibilia translato, magni ducis ceterorumque
principum benivolentia ab objectis purgatus, rei publicae consulturus consedi.
Nec sedet animo, ut quicquam nisi ad profectum rei publicae edicam. Commune
consilium quaero, quia omnibus prodesse cupio. Cum videam non omnes principes
adesse, quorum quoque prudentia et diligentia res regni administrari valeant,
ratio querendi regis ut mihi videtur ad tempus differenda est, ut statuto
tempore et omnes in unum confluant, et uniuscujusque ratio elimata et in medium
prolata, suam utilitatem accommodet. Unde et vobis qui hic consulturi adestis
placeat, vos mecum magno duci sacramento alligari, et coram spondere de
principe statuendo vos nihil quesituros, nihil molituros, donec in unum
redeamus, et sic de habendo principe agitemus. Plurimum enim valet,
deliberationi dari spatium temporis; in quo quamcumque rem quisque discutiat,
et discussam multa diligentia poliat. Haec sententia ab omnibus suscepta
laudatur. Sacramento itaque duci alligantur. Tempus redeundi et conveniendi
constituitur. Sic quoque a se soluti sunt.
|