14. Conquestio Karoli apud amicos de regno.
Interea Karolus apud amicos et cognatos motu gravissimo movebat querelam, atque
in sui suffragium querimoniis excitabat. Qui lacrimis suffusus: Video,
inquit, aetatem meam procedere, et me ipsum in dies, patrimonii rebus exui.
Unde nec sine lacrimis parvulos meos aspicere valeo, infelicis germina patris.
Quibus potius auctor sum futuri doloris, quam honoris. Satis infelix pater fui, qui natis adesse vix
aliquando potui. Sed saltem, vos amici, consulite dolenti patri, subvenite
destituto parenti. Adestote natis in aetate tenerrima erumnas jam scientibus. Providete
abjectis in casus, an irrevocabiles nescio, exituris. Suadeat vobis saltem
sanguinis communis affinitas. Suadeat et nobilitas non neglegenda. Suadeat et
recompensatio, quae sit non sine multiplici fructu reditura.
|