16. Qualiter Karolus Laudunum ingressus sit. Mox
etiam urbis proditionem si Karolus veniat pollicentur, et si eis sua dimittat,
et insuper augeat. Exploratores pacto sacramentis firmato, haec Karolo
reportant. Ille mox suis quos superiore conquestione excitaverat, hoc mandatum
aperuit. Qui unanimes oportuno tempore collecti, ei sese obtulere. Ille, copiis
assumptis, Laudunum dum sol occideret tempestivus advenit, misitque
exploratores ad transfugas, ut quid esset agendum referrent. Latebant itaque
inter vinearum dumeta et sepes; parati urbem ingredi si fortuna admitteret, et
armis obniti, si eventus id afferret. Qui missi fuerant ad insidias, per loca
constituta et nota, proditoribus occurrunt, et Karolum cum multo equitatu
advenisse nuntiant. Proditores gavisi, exploratores remittunt, et Karolo cito
adesse mandant. Quibus cognitis, Karolus cum suis per montis devexa urbis
portam aggressus est. Sed vigiles cum ex fremitu equorum, et aliqua collisione
armorum aliquos adesse persentirent, et quinam essent a muro inclamarent, lapidibusque
jactis urgerent, proditores mox aliquos esse de civibus responderunt. Quo
commento corruptis vigilibus, introrsum portam aperuerunt, atque exercitum ipso
crepusculo exceperunt. Mox exercitus urbem implevit. Portae etiam ne quis
aufugeret, custodibus adhibitis pervasae sunt. Alii itaque personabant bucinis,
alii vocibus fremebant, alii armorum sonitu tumultuabantur. Unde cives territi,
utpote qui ignorabant quid esset, et de domibus ebullientes, profugio se
eripere conabantur. Quorum alii aecclesiarum secretis se occultabant, alii
diversis latibulis se claudebant; alii vero saltu se de muris praecipitabant.
Quorum unus episcopus, cum per declivia montis jam elapsus, et in vineis ab
observatoribus repertus esset, Karolo deductus est, et ab eo carcere detrusus.
Emmam quoque reginam, cujus instinctu sese repulsum a fratre arbitrabatur, ibi
comprehendit, eique custodes adhibuit. Reliquam etiam urbis nobilitatem pene
totam pervasit.
|