17. Postquam sedatis tumultibus civitas
tranquilla reddita est, Karolus de urbis munitione, et militum victu,
deliberare atque ordinare coepit. Deputavit ergo vigiles quingentenos, qui
noctibus singulis armati excubias per urbem et moenia exercerent. Annonam etiam
ex toto pago Veromandensi advehi jussit. Et sic urbem ad resistendum munivit. Nam turrim quae
adhuc muris humilibus perstabat, pinnis eminentibus exstruxit, fossisque
patentibus circumquaque vallavit. Machinas etiam hostibus effecit. Necnon et
ligna advectantur, machinis educendis idonea. Valli quoque exacuuntur, cratesque contexuntur. Nec minus fabri
accersiuntur, qui missilia fabricent, ac quaeque necessaria ferro instaurent.
Nec defuere qui tanta subtilitatis arte balistas emittant, ut apothecam in
recta diametro duplici foramine patentem, certo jactu trajiciant, aves quoque
in aere volantes, indubitato ictu impeterent, transfixasque de sublimi
praecipitarent.
|