18.
Impetus Hugonis in Karolum. Quae dum aguntur regum auribus delata sunt. Qui vehementissime moti, non tamen praecipiti impetu,
sed ut in omnibus solebant, super hoc diligentissime consultaverunt; utcumque
etiam cordis dolorem dissimulabant. Legatos quaquaversum dirigunt. Gallos quos
hinc Matrona, inde abluit Garunna, contra tirannum invitant. Quibus in unum
coactis cum exercitum collegissent, deliberabant an urbem aggressi expugnarent
antequam ab hostibus amplioribus copiis muniretur, et expugnata tirannum
confoderent, eo quod si is solummodo captus aut occisus foret, mox sese regnum
quiete habituros, an cum benivolentia susciperent supplicem, si forte is se
supplicem conferret, et dono regum se posse tenere res pervasas exposceret. At
qui acrioris animi et constantioris fuere, censebant fore obsidioni
incombendum; hostes urgendos; regionem etiam quam pervaserant, igne penitus
consumendam. Collectis itaque sex milibus equitum, in hostem vadunt. Tempore
statuto urbem appetunt; obsidionem disponunt; castrisque loca metati, fossis et
aggeribus vallant.
|