19. Ubi cum
diebus multis resederint, nihil virium, nihil damnationis in hostes exerere
valuerunt; tanta eminentia et laterum objectione urbs inexpugnabilis erat. Dies
etiam autumnales breviore circulo ducti, his exercitiis non sufficiebant.
Noctes quoque prolixae, multo sui tempore vigiles afficiebant. Unde cum
primatibus consilio habito, redeunt, post vernali tempore redituri. Quibus
abductis, Karolus urbem circumquaque perambulat. Sicubi etiam hostibus facilis
locus patet, explorat. Obstruit itaque portas, hostium ingressui faciles.
Obturat postica post domos latentia. Restaurat muros vetustate lapsos. Turrim
quoque potioribus edificiis intra et extra dilatat ac firmat.
|