7. (892.) Odo rex contra pyratas exercitum
parat. Sed nonnulli vario eventu elapsi,
profugio salvati sunt. A quibus dum exagitarentur, mox Odoni regi relata fuere.
Qui rerum magnitudine motus, quotquot ex Aquitania potuit, edicto regio
congregari praecepit milites peditesque. Ex Provintia quoque, quae Rhodano et
Alpibus marique ac Gothorum finibus circumquaque ambitur, Arelatenses ac
Aurasicanos habuit. Sed et ex Gothia, Tholosanos atque Nemausinos. Quibus collectis,
exercitus regius, in decem milibus equitum, peditum vero sex milibus erat.
Procedit itaque secus Briddam, sancti Juliani martiris castrum, iter agens.
Sanctumque regiis donis veneratus, Arvernicum pagum ingreditur. Huc jam hostes
advenerant, ac castrum quod Mons Panchei dicitur, vehementi hostilitate
premebant. Rex principibus Francorum atque Aquitanorum stipatus, licet ancipiti
deliberatione, tamen belli dispositionem apud eos pertractabat, illos ad pugnam
hortans, ac eorum magnanimitatem ex natura plurimum attollens. Aliis quoque
gentibus eos esse potiores, tam viribus quam audatia et armis, memorabat. Eorum
quoque majores, pene totum orbem debellasse, ipsumque caput orbis Romam
immaniter attrivisse. Unde et oportere paternam animositatem in filiis
renovandam asserebat, ut patrum magnanimitas filiorum virtute commendaretur.
|