23.
Digressio Hugonis cum exercitu a Lauduno. Post haec cum per dies plurimos in
obsidione urbis vigiliis et curis, pugnisque frequentibus laboravissent, die
quadam custodibus castrorum vino somnoque aggravatis, urbani vino exhilarati
cum armis ad castra pedestres venerunt (Aug.). Equites vero consequenter armati subsecuti sunt, rei eventum
praestolantes, ut si pugnae locus adesset, prosperaque fortuna felicem annueret
eventum, cum hoste comminus confligerent. Cum ergo pedites jam castris
propinquassent, custodesque consopitos intellexissent, faces castris immisere.
Quorum incendii fumo aer densatus, non solum intuentium visibus tetra nigredine
obstabat, at gravi vapore narium et faucium meatus intercludebat. Pedites mox vociferari, clangere milites cepere. Rex
et qui cum eo erant elementorum confusione multoque virorum clamore et tubarum
clangore turbati, ab urbe sedes mutavere. Nam castra cum cibis et rebus
omnibus absumpta videbat. Unde exercitum ad tempus reducere disposuit, ut
reditum amplioribus copiis post appararet. Quae
omnia Augusti tempore patrata sunt.
|