24. Obitus Adalberonis metropolitani. His ita
gestis non multo post metropolitanus in egritudinem decidens, quae a Grecis
causon a Latinis incendium dicitur, per legatos regi tunc Parisii commoranti
indicavit, sese in gravem valitudinem decidisse; unde et ei maturandum, ne
Karolus qui cetera Remos etiam pervaderet. Rex, accitis qui aderant, mox ire
disposuit. Quo in itinere aliquantisper tardante, cum metropolitanus
insomnietate simulque et mentis alienatione nimium vexaretur, nullaque crisi
omnes dies creticos huic egritudini commodos praeteriret, dissolutis elementis
debitum humanitatis X Kal. Febr. exsolvit (990, Jan. 23). Qua die rex tempestivus
adventans, urbe receptus est. In exsequiis etiam pontificis, plurima
commiseratione condoluit. Nec vero sine lacrimis aliquot de eo querimonias
habuit; corpus quoque multo honore sepulturae dedit. Cives domino destitutos, mira benivolentia solatus
est. Qui de fidelitate regi servanda et urbe tuenda interrogati, fidem jurant,
urbis tuitionem pollicentur. Quibus sacramento astrictis, eisque libertate
eligendi domini quem vellent ab rege concessa, rex ab eis dimotus Parisium
devenit.
|