26. Oratio
regis ad cives Remenses. Et omnibus accersitis, sic locutus ait: Quoniam fidei
exsecutores vos probavi, nec me a fide alienum experiemini. Cum enim sit fides,
cum quod dicitur fit, quia vos id fecisse perspitio, et me penitus observasse
idem fateor. Arnulfus divae memoriae Lotharii ex concubina filius, hujus sedis
dignitatem per aliquos qui mihi assistunt expetiit; quicquid nobis nuper
derogatum est se restituturum pollicitus; necnon et contra hostes multa
moliturum. Cujus promissiones et fidem, ad vestrum contuli examinanda juditium,
ut aut vestro approbetur examine, aut improbetur. Ille petitionibus instat.
Potestatis vestrae sit, utrum quod petit accipiat. Nec vero in quoquam ei a me fautum est. Nihil etiam
deliberatum. Quicquid id foret, utile duxi ad vestram deferri debere censuram,
ut si honestum fiat, vobis utilitatem et mihi gloriam comparet. Si autem
pernitiosum, ego quidem nullius perfidiae, nullius doli, nullius fallatiae
penitus arguar. Vos vero aut suffecti doli falsam opinionem cum doloso
subibitis, aut si non, in desertorem manus assidue exseretis.
|