28.
Promotio Arnulfi. Rex civium sententiam adprobat, ut coram deliberent jubet.
Rationes coram dispositae sunt. Arnulfum itaque si quod spondet faciat, dignum
summo sacerdotio asserunt. Itaque vocatus, et ante regem admissus est. Qui de fide habenda erga regem sciscitatus, ad omnium
vota modestissime respondit. Ad coenobium ergo monachorum sancti Remigii quod
ab urbe uno miliario situm est, ubi ordinatio episcoporum ex antiquo habenda
est, a rege et primatibus deductus est. Ubi rex cum suorum medius resideret,
post consilia apud suos secessim habita, liberali eloquio sic affatus est:
Divae memoriae Ludovico Lotharii filio orbi subtracto, si proles superfuisset,
eam sibi successisse dignum foret. Quia vero regiae generationi successio nulla
est, idque omnibus ita fore patet, vestri caeterorumque principum, eorum etiam
qui in militari ordine potiores erant optione assumptus, praemineo. Nunc vero
quoniam ex linea regali hic unde sermo est solus superfuit, ne tanti patris
nomen adhuc oblivione fuscetur, hunc superstitem alicujus dignitatis honore
expoposcistis donari. Si ergo fidei servandae jus polliceatur, urbis tuitionem
spondeat, hostibus etiam in nullo sese communicaturum, immo illos impetiturum
promittat, vestri juditii censura concedere ei episcopatum non pigebit; ita
tamen ut secundum prudentium ordinationem, sacramenti auctoritate mihi conexus
sit.
|