30. Eukaristia causa perditionis data. Quod cum
regi penitus sufficeret, episcopis tamen, ut fertur, non satis id visum est,
nisi illud etiam adderetur, ut in missarum celebratione eukaristiam a sacerdote
sumeret, eamque perditionis causam sibi imprecando coram optaret, si fidem
violando unquam desertor fieret. Quod et factum fuit. Nam sacerdos inter
celebrandum, eukaristiam optulit, et ille consequenter sumpsit, atque ad
juditium sibi fieri optavit, si ullo modo fidei violator existeret. Quod tandem regi et
primatibus fidem fecit.
|