32.
Quod amplius justo Karolum Arnulfus dilexerit. Qui cum ex tanta dignitate procederet insignis, illud tamen infortunii
genus arbitrabatur, quod ipse superstes de patrio genere nullum praeter Karolum
habebat. Miserrimum quoque sibi videri, si is honore frustraretur, in quo solo
spes restituendi genus paternum sita foret. Patruo itaque miserescebat; illum
cogitabat, illum colebat, illum pro parentibus carissimum habebat. Apud quem
collato consilio, querebat quonam modo in culmen honoris illum provehere
posset, sic tamen ut ipse regis desertor non appareret.
|