39. Karolus cum quatuor milibus obvius procedit,
summam Divinitatem invocans ut ab innumeris paucos protegat; multitudini non
fidendum, et paucitati non diffidendum demonstret. Quem incedentem Arnulfus comitabatur suos adhortans,
ut animo forti starent. Ordinati et indivisi procederent. De victoria a Deo
nullo modo diffiderent. Si viriliter invocato Deo starent. cum multa gloria et
fama victoriam in brevi adepturos. Processit exercitus uterque, donec alter
alterum in prospectu haberet; et sic uterque fixus herebat. Utrimque non
mediocriter dubitatum est, cum Karolus rei militaris inopiam haberet, regem
vero animus sui facinoris conscius contra jus agere argueret, cum Karolum
paterno honore spoliaverit, atque regni jura in sese transfuderit. His uterque
herens persistebat. Tandem ratione congrua a primatibus regi suggestum est
aliquantisper cum exercitu standum. Si hostis adventaret, comminus
congrediendum; si nullus lacessiret, cum exercitu redeundum. Nec minus a Karolo idem deliberatum fuit. Unde quia
uterque constitit, uterque sibi cessit. Rex exercitum reduxit; Karolus vero
Lauduni sese recepit.
|