42. Adalberonis dolosa machinatio. At postquam
satis amplexationum, osculorum satis factum est, Adalbero penes quem
simulationis color, et doli onus erat, incautum sic prior alloquitur: Idem
casus, eademque fortuna, ambos nos male perstringit; unde et idem consilium
eademque ratio nobis captanda videtur. Nuper
enim ambo lapsi, vos ab gratia regis, ego a Karoli amicitia decidi. Unde et
nunc vos Karolo, ego regi faveo. Ille vobis, iste mihi promptissime credit. Si
itaque per vos Karoli amor mihi restituatur, regis gratia vobis non aberit. Quod
et facto difficile non erit. Karolum igitur convenite, et pro me si forte
concesserit orate. De fide erga eum habenda, multa dicere non inutile erit. De
quibus si quid ei dubium visum fuerit, post dicite probandum sacramentis. Si his episcopatus
reddiderit sedem adsint sanctorum reliquiae, paratus sum fidem facere. Si hoc
satis erit et reddiderit, de regis gratia plurimum confidite. In hac lingua et
manu, pax sita est et dissidentia. Regem
adibo. Commodum quoddam spondebo, quod non solum sibi sed et posteris sit
profuturum. Dolos Karoli proferam. Incauto nimis metropolitano, praejuditium
factum asseram; et quod penitus hoc metropolitanum peniteat, nonnullis
amplificationibus asseverabo. Rex suapte mihi credulus, hoc gratissimum
accipiet. Et quia haec ratio utrimque agitabitur, duo commoda gignentur. Ex
quibus duobus tertium elucebit. Nam cum et vobis gratia regum, et mihi Karoli
reddetur, per nos consequenter aliorum utilitas comparabitur. Sed hic jam
verborum finis; jam nunc dicta factis probentur. Datisque strictim osculis,
promissa polliciti ab se digressi sunt.
|