45. Arnulfus ad regem se contulit gratiam ab eo
accepturus. Arnulfus admissus regi, ab eo osculum accepit. Et cum de objectis
aliquam purgationi operam dare vellet, rex sibi sufficere dixit, ut a
praeteritis quiesceret, et exinde sibi fidem inviolabiliter servaret. Sese
penitus non ignorare Karolum ei vim intulisse, et summa id necessitudine
factum, ut ad tempus a se discederet, et Karolo etiam nolens faveret. Sed quia id factum erat, quod labefactari non poterat,
multa ratione ei esse videndum, ut amissae urbis dampnum aliquo modo suppleret.
Si urbem habere ut ante non posset, saltem Karolum ad se transire faceret, ut,
se consentiente, quod pervaserat teneret. Haec et ampliora Arnulfus sese facturum
pollicetur, tantum ut regis gratia sibi reddatur, et ipse apud eum ut
metropolitanus honoretur. Rex gratiam indulsit, et ut plurimum coram se honorem
haberet concessit. Unde et factum est, ut in prandio die eadem regi dexter,
Adalbero reginae levus resideret. His ita sese habentibus, Arnulfus ab rege
dimotus est. Miram regis benivolentiam Karolo indicavit. Quanto quoque honore
apud eum habitus sit explicans, de ejus gratia plurimum gloriabatur. A quo
tempore regis et Karoli reconciliationem atque favorem quaerebat.
|