46. Exceptio Adalberonis a Karolo Quae dum sic
sese haberent, Adalbero a rege digressus est, Karolumque petens, Lauduni multa
ambitione exceptus est. Ad se sui
redeunt, qui ante ab urbe exulaverant. Rem familiarem ut ante disponunt, in
nullo dubitantes, et pacem postmodum sperantes. Clerum quem amiserat, revisit,
eique compatitur, benivolentiam spondet, ut a se non deficiant hortatur.
Postquam satis colloquii cum suis habuit, de securitate fidei et urbis, a Karolo
convenitur. Qui sic orsus coepit: Quoniam Divinitas, in omnibus misericors etiam dum
punit, misericorditer operatur, justo ejus juditio me et abjectum et receptum
cognosco. Ejus aequitate hac urbe me exceptum arbitror, ejus benignitate, quod
superest praestolor. Ipsum etiam, vos et
hanc urbem mihi reddidisse opinor. A Deo itaque redditum, mihi adjungi quaero.
Adsunt sancta, superponite dexteram, fidem contra omnes spondete. Exceptio
nulla erit, si vultis mihi comes fieri. Ille sui voti avidus, quicquid
expetitur spondet. Super sancta dextram extendit, non veritus jurare quodcumque propositum
fuit. Unde et cunctis credulus, nulli suspectus fuit. In nullo negotio a quoque vitatur. De urbe munienda,
ipse querit et deliberat. Omnium causam sciscitatur. Pro omnibus consultat.
Quare ignotus cunctos latuit.
|