56. Herivevus Belvacensis episcopus dixit:
Cavendum summopere est, ne leges divinas forensibus comparemus. Plurimum enim a se
different, cum divinarum sit de aecclesiasticis negotiis tractare et secularium
secularibus adhiberi. Quarum primae tanto
secundas superant, quanto secundae primis inferiores sunt. Unde et divinis per
omnia suus honor servandus est. Si ergo frater et coepiscopus noster Arnulfus
majestatis reus convictus fuerit, pro sacerdotali reverentia, et sanguinis
affinitate, a serenissimis regibus indulgendum aliquatenus non abnuo. Juditii
tamen sententiam omnino non effugiet, si sua confessione indignus sacerdotali
dignitate manifestabitur.
|