Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Richerus
Historiae

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS
    • 57.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

57. Indignatio Brunonis in Arnulfum. Bruno Lingonensis episcopus dixit: Hunc unde hic sermo habetur, in has miserias praecipitasse videor, cum contra multorum bonorum vota, ad honoris culmen provexi. Et hoc non solum propter carnis affinitatem effeci, sed etiam ut ad melioris vitae statum illum attraherem, cum non ignorarem ipsum Laudunensis urbis pervasorem, atque nefariae factionis temerarium principem, sub jure cirographi, regibus fidem spopondisse pro nullo praeterito aut futuro sacramento, fidem promissam sese umquam violaturum; regum hostes pro ingenio et viribus impetiturum; illisque in nullo communicaturum. Sed quia Karolus avunculus meus, regum adversarius patet, cum ei is de quo loquimur communicavit, fidemque sacramento dedit, jus fidei promissae penitus abrupit. An Manasse et Rotgerus regum adversarii dicendi non sunt, qui cum Karolo urbis Remorum pervasores fuere, et sanctae Dei genitricis Mariae basilicam cum armata manu ingressi sunt, sanctuariumque nefario ingressu violaverunt? Hos etiam iste sui consilii custodes, et amicorum praecipuos habebat. Quod quia evidentissimum est, dicat nunc ipse, cujus impulsione aut suasione istud aggressus sit. Aut certe alii intendet, aut convictus estimoniis labascet. Nullus consanguinitatis amor, nulla habitae familiaritatis gratia, a recti judicii forma me aliquo modo seducent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License