58. Laus
Godesmanni de magnanimitate Brunonis et ut ab eo juditium constituatur
postulatio. Godesmannus Ambianensis episcopus dixit: Novimus venerabilis
Brunonis magnanimitatem, quem nullus affinitatis amor, nulla familiaritas a
veritate sequestrat, at rigor animi, et morum probitas veridicum et cui
credendum sit promptissime indicant. Ergo quia de examinatione reatus fratris
et coepiscopi nostri Arnulfi mentio superius facta est, ab eo quaerendum
videtur, quale ex hac re habendum sit juditium, eo quod ipsum oporteat juditii
temperare censuram, cum ipse sic inter utrumque sit constitutus, ut et regi
fidem, et Arnulfo ex consanguinitate dilectionem debeat. Unde et nullius doli
suspitione tenendus erit, quem fidelitas domini ad juditium incitabit, et
caritas proximi a malivolentia prohibebit.
|