8. Impetus Odonis regis in pyratas, bellique
qualilitas. Quibus dictis cum persuasisset, utpote vir audax ac violentus, cum
sexdecim milibus signis illatis barbaros aggreditur. Sed peditum copias
praemittit, atque ex eis primum impetum infert. Ipse cum equitatu succedens,
peditum fortunam opperiebatur. Nec minus et barbari acies ordinaverant, ac
indivisi adversarios excipere cogitabant. At regii pedites hostibus directi,
primo certamine sagittas jaculantur; densatique, lanceis obversis, in illos
feruntur. Excepti vero a barbaris,
plurimi dilabuntur, non tamen praeter adversariorum ruinam. Nam et eorum alii
praecipitati, alii vero quam plures sauciati sunt. Post pedites vero et regius
equitatus succedit; ac acies hostium, copiis peditum divisas, multo nisu
irrumpit. Sternitque ut fertur tredecim milia, paucis fuga salvatis. Et cum jam
potiretur victoria spoliisque diripiendis instaret, barbarorum quatuor milia,
quae insidiose in abditis latuerant, ex obliquo viarum irruere. Qui cum gradivo incessu propinquarent, armorum luce ab
observatoribus cogniti sunt. Factoque signo exercitus in unum redit. Rex multo
plures advenire arbitratus, suos hortatur stipatores, ut priores animos
resumant, immo et non amittant; decus pro patria mori, egregiumque pro
christianorum defensione corpora morti dare, multis sermonibus asserens.
Exercitus itaque densatus, licet anterioris belli vulneribus aeger, tamen
obvenire non distulit.
|