62. Arnulfus libellum ex parte probat, et ex
parte vituperat. Quo recitato, a sinodo investigatur an alicujus reprehensionis aut
defensionis vim habere videatur. Tunc
venerabilis episcopus Arnulfus, eo quod officium interpretandi ei commissum
erat: Et pro se, inquit, ex parte defensionem continet, et vires ex parte
reprehensoribus accommodat. Causa namque ut scriberetur, ejus auctor Arnulfus
fuit. Qui cum detestandae cupiditatis morbo nimium laboraret, egit quod
reprehendi potest, cum juratus fidem non servavit. Hoc enim reprehensioni
succumbit. Et quod sapientes et boni id effecerunt, quod dolis et astutiae
perditissimi hominis contrairet, contra querulos defensioni firmitatem
affectat, viresque ministrat. Et quicquid illud sit, testimonio tamen
roborandum est. Procedat Adalgerus presbyter. Adest namque qui rerum seriem
proditionis conscius optime novit. Ille
inquam adsit, et vestrae claritudini inauditum scelus edicat, ut et ubi sit
vituperatio habenda cognoscatis, et ubi laus concedenda videatis.
|