63.
Admovetur Adalgerus accusationi. Hic rar.. accusatio. Adalgerus itaque
accersitus adest. Super hac re interrogatus et nil moratus respondet: Utinam,
patres sancti, in hac vocatione concedatur mihi aliqua remissionis indulgentia.
Sed quia ad id deveni, ut si quid quod pro me faciat inveniri possit, id contra
me stare videatur, verbis brevioribus quod quaeritis edicam. Dudo, Karoli miles,
hortatus est, ut hanc unde hic quaeritis proditionem aggrederer, sic domino meo
placere juratus. Unde cum ei non
crederem, dominum meum per me interrogavi. Sese id fieri velle respondit. Ut
autem hoc dedecus specie honesti velaretur, Karolo manus dedi; ejusque factus,
proditionem per sacramentum spopondi. Et feci quidem, sed non injussus. Quod si vobis
falsum videatur, paratus sum omnia juditiorum genera subire.
|