64. Brevis et dilucida demonstratio criminis a
Guidone episcopo. Guido Suessionensis episcopus dixit: Ut hic ex ratione hujus
intelligitur, unius reatus forte ambo tenentur. Nam cum hic sese effecisse
asserat, non est immunis ejus dominus, qui facinus perpetrandum suasit, eo quod
sceleris causam se ipsum praebuerit. Quoniam ergo utriusque negotium inditiis
evidentibus constat, cum alter facinus suaserit, alter effecerit, juditii
censura, vestram paternitatem non latet. Est etiam quod juditio habendo vires
praebeat, quod cum ipse episcopus proditionis auctor extiterit, ut suum
flagitium melioris zeli fervore tegeret, multae excommunicationis et
maledictionis anathemate, a corpore et sanguine Domini separavit, atque ab
ecclesia fidelium suspendit, Remensium praedonum auctores, factores,
cooperatores, fautores, et a propriis dominis rerum sub emptionis nomine abalienatores.
Sed cum tanti mali episcopus auctor existat, anathemate involutus
manifestissime patet. Quod etiam ad ejus condempnationem non minimum valet.
|