65. Indignatio Gualteri in Arnulfum. Gualterus
Augustudunensis episcopus dixit: An male sanae mentis hic episcopus non est qui
pro se defensiones nititur, cum regibus et tot patribus ejus iniquitas dilucide
pateat, et insuper presbyteri malorum conscii testimonio convincatur? An ipse
mali inventor, periculum anathematis evadere potuit, cum ipse mali inventor et
fautor, inventores et factores, fautoresque maledictionis telo perfodit? An
ipsam Divinitatem hec perpendere non animadvertit, cum scriptum sit, quod oculi
Domini in omni loco contemplantur bonos et malos (Prov. XV, 3)? Et certe arbitror, quia dixit insipiens in
corde suo: Non est Deus (Psal. LII, 1). Animadvertite ergo, patres, quam corrupti
sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis factor et fautor.
|