Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Richerus
Historiae

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS
    • 67.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

67. Arnulfi persuasio ad defensores ut libere disputent. Arnulfus Aurelianensis episcopusdixit: Licet, patres venerandi, hec certissime se sic habeant, ut de Arnulfo praedicantur, plurimisque sententiis patrum, justo juditio damnari valeat, tamen ne videamur de fratris ruina letantes, et in ejus damnatione absque justo ardentes, statuendum communi decreto arbitror, ut quicumque in ejus defensione aliquid dicere nititur, locum defensandi habeat, revolvat volumina, proferat quot vult sententias, atque omnia quae ad defensionem paravit, hic coram nil metuens effundat. Atque hoc constituendum reor, ut ultra eis defensandi locus non pateat. Hic tantum nunc cogitata edicant. Tunc Siguinus episcopus Arnulfi statutum approbat, ac decretalibus interdictis, violari inhibet. Si quispiam ergo quid dicere habet, ut edicat ammonet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License