68. Defensio scolasticorum pro Arnulfo. Et cum plures ibi
assisterent, qui in defensione niterentur, maximi tamen defensores fuere
abbates, Abbo Floriacensis, et Ramnulfus Senonensis, atque Johannes scolasticus
Autisiodorensis. Hi enim scientia simul
et eloquentia inter suos insignes habebantur Et indicto silentio, librorum
multa volumina aperta sunt, multa quoque ex patrum decretis prolata, nonnulla etiam
ad defensionem objecta. Inter quae quatuor principaliter objiciebant. Aiebant
enim, inprimis eum suae sedi restituendum. Deinde legitimam ei vocationem
adhibendam. Tum quoque Romano pontifici id innotescendum. Et postremo,
pontificis Romani auctoritate, in generali sinodo totum facinus discutiendum. Hoc etiam secundum
divinas et humanas leges, approbandum asserebant.
|