72. Decretale. Et a terra erectus, interrogatur
an abdicationem sui canonum auctoritate sollempniter velit celebrari. Quod cum
episcoporum ordinationi totum committeret, mox decretum est, ut quia se
indignum sacerdotio confitebatur, scelusque non tegebat, sicut gradibus
provectus fuit, ita gradibus deponeretur. Suasus ergo, regibus quae ab eis
acceperat reddidit, sacerdotales vero infulas episcopis sine mora laxavit.
Interrogatus etiam an abdicationis et repudii libellum faceret, ad votum
episcoporum omnia sese facturum respondit. Et libellum mox scriptum et oblatum,
coram regibus in concilio legit, atque subscripsit.
|