Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Richerus
Historiae

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS
    • 73.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

73. Textus libelli repudii Arnulfi. Textus autem libelli hujusmodi erat: Ego Arnulfus gratia Dei Remorum quondam episcopus, regnoscens fragilitatem meam, et pondera peccatorum meorum, testes confessores meos Siguinum archiepiscopum, Daibertum archiepiscopum, Arnulfum episcopum, Godesmannum episcopum, Heriveum episcopum, Ratbodum episcopum, Walterum episcopum, Brunonem episcopum, Milonem episcopum, Adalberonem episcopum, Odonem episcopum, Widonem episcopum, Heribertum episcopum, constitui mihi judices delictorum meorum, et puram ipsis confessionem dedi, quaerens remedium penitendi, et salutem animae meae, ut recederem ab officio et ministerio pontificali, quo me recognosco esse indignum, et alienum me reddens pro reatibus meis in quibus peccasse secreto ipsis confessus sum, et de quibus publice arguebar, eo scilicet modo ut ipsi sint testes, et potestatem habeant substituendi et consecrandi alium in loco meo, qui digne praeesse et prodesse possit aecclesiae cui actenus indignus praefui. Et ut inde ultra nullam repetitionem aut interpellationem, auctoritate canonica facere valeam, manu mea propria subscribens firmavi. Quo ita perlecto, ita subscripsi. Ego Arnulfus quondam Remorum archiepiscopus subscripsi. Necnon et adstantes episcopi ab eo rogati ut subscriberent, subscripserunt, atque sic ei responderent: Secundum professionem et subscriptionem tuam cessa ab officio. Post hec sacramenti jure hos qui sui fuerant absolvit, atque libertatem transeundi in jus alterius victus concessit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License