74.
Depositio Adalgeri presbiteri a gradibus. Dum hec multa consideratione gererentur,
Adalgerus presbiter eo quod communione privatus esset regum pedibus provolutus,
multa conquestione querebatur, communioni petens restitui, parcius sibi
inferendam censuram ratus, eo quod jussus domino obtemperavisset. Quem Arnulfus Aurelianensis
episcopus adorsus: Numquidnam inquit juditii expertem te tua conficta hodie
facient? Numquid tu es qui Karolo portas
aperuisti, et hostiliter cum illo sancta sanctorum ingressus es? Numquid tu es
qui adolescentem cum tui similibus perdidisti? Confitere, infandissime! Quo
respondente: Negare non possum, ille mox prosecutus: An ideo inquit communioni
restituendus es, ut domino tuo lugente, tu, nefandissime, rideas? Tandem
decretum est, duorum incommodorum utrumlibet ab eo eligi, aut a gradibus deponi,
aut perpetuo anathemate teneri. Qui apud se plurima pertractans tandem maluit
gradibus privari, quam anatthemate perpetuo teneri. Et mox episcoporum jussu,
indumentis sacerdotalibus vestitur. Quae singula absque ulla miseratione
detrahentes, ei singuli dicebant: Cessa ab officio tuo. Laicorum ergo tantum
communionem ei reddentes, illum penitentiae subdunt, atque sic a sinodo soluti
sunt. Si quis autem plenius scire voluerit, quid quisque eorum de canonibus et
patrum decretis in concilio protulerit, quid quoque ab eis ibi sancitum sit,
quid etiam a regibus et episcopis Romano pontifici directum, quibus quoque
causarum rationibus Arnulfi abdicatio roborata est, legat librum domni et
incomparabilis viri Gerberti, hujus Arnulfi in episcopatu successoris, qui
omnia haec digesta continens, mira eloquentiae suavitate Tulliano eloquio
comparatur. Objectionibus namque et responsionibus, conquestionibus atque
orationibus, invectivis, conjecturisque et diffinitionibus repletus,
luculentissime ac rationabiliter proponit, assumit, atque concludit. Qui non
solum sinodalibus causis, sed status rethoricae cognoscentibus utillimus
habetur.
|