76. Inductio ab legato Odonis in praesidem
Miliduni. Tunc suorum unus, castri praesidem petens, firmissimam amicitiam
simulat, fidemque multam pollicetur. Quod et utrimque sacramento mox firmatum
fuit. Presidemque affatus, cujus ante hac castrum fuerit, quaerit. Ille cujus
fuerit non abnuit. Iste quoque: Quo inquit ordine ad regium jus accessit? Ille
quoque idem prosequitur. Et iste: Cur inquit Odoni praejuditium fit, cum
sepenumero reddi sibi petierit, et se inferior eo nunc potiatur? Quoniam inquit
id regi sic visum est. Et iste: Putasne inquit, ipsam Divinitatem non offendi,
cum mortuo patre pupillus absque re patrimonio frustratur? Et ille: Ita inquit.
Et non solum id, sed et bonorum desperatio fit. Quis enim inter primates Odone
potentior? Quis omni honore dignior? Atque
ad haec iste: Si inquit ad Odonem transverti velles, numquidnam ampliori
potentia tene sublimandum arbitrare? Si ejus esses, ejus sine dubio gratiam,
consilium, suppetias haberes. Pro uno castro plurima possideres. Unde et tui
nominis gloria eo ulterius iret, quo amplius honoris culmen adipiscereris. Ille
vero: Quomodo inquit absque peccato et dedecore hec fieri posse confidis? Et
iste inquit: Si te cum castro Odoni confers, quicquid sceleris nasci putas,
meum fiat, meum dicatur. Poenas inde luam, et summae Divinitati rationem
reddam. Consule nobilitati tuae. Fac tuarum rerum augmentum. Instat tempus.
Oportunitas id suadet, cum inpotentia regnandi rex sit inglorius, et Odonem
prosperior semper sequatur successus. Ille rerum promissarum cupidus,
sacramentum petit. Iste facit, et pro agendo negotio obsides querit. Ille multum
honorem sese habiturum arbitrans, obsides dare non distulit. Quos iste receptos
domum duxit, et Odoni omnia haec retulit.
|