77. Pervasio Miliduni ab Odone. *Odoni itaque ut
coeptis instet suadet. Interea ab Odone copiae clam parantur, ut castrum
ingrediatur et optineat. Paratis autem tempore statuto aggressus appetit et
ingreditur. Proditorem simulato furore invadit, et carceri mancipat. Qui non
multo post carcere emissus, sacramento coram fidem facit, et exinde ad resistendum
cum Odone sese parat. Quae omnia ad regum aures mox delata feruntur. Reges de
castri amissione commoti, in hostes milites parant; proponentes ab obsidione
non sese discessuros, donec aut expugnatum recipiant, aut si res exposcat cum
hoste comminus vires et arma conferant.
|