81. Oratio legatorum Odonis apud regem de
Miliduni pervasione. Odo interea, castro amisso frustratus, etiam in hoc sese
cautissimum habebat. Arbitrabatur etenim duplici calamitate se posse torqueri,
cum de castri amissione plurimum doleret, et a rege irato non mediocriter
valeret urgeri. Unde et regi legatos direxit, per quos sese optime ratiocinari
posse de objectis quibuscumque suggereret. Sese in nullo regiam majestatem lesisse
ostensurum. Si de Miliduno agatur, contra regem nil mali molitum, cum non regi
sed suo commilitoni illud abstulisset. Regi nihil derogatum fuisse, cum ipse
regis aeque sit, ut ille cui abstulit. Nihilque interesse quantum ad regiam
dignitatem, quicumque teneat. Sese etiam justis causis id effecisse, cum illud
a suis praecessoribus olim possessum, approbari possit. Unde etiam videri
posse, a se dignius teneri debere, quam ab alio quocumque. Tandem si quid
piaculi factum est, in sese poenam dedecoris redundasse, tantumque scelus pari
ignominia abstersum. Unde et facilius sibi indulgendum, atque in tanta injuria
amplius parcendum. Rex orationis vim advertens, legatis satisfacit,
benivolentiamque petenti mandat. Haec legati Odoni referunt. Odo itaque regem
adiit. Coram quo oratione utiliter usus, ejus gratia potitus est; tanta
affabilitate insignis, ut amicitiam pristinam renovarent, et in nullo suspectus
regi haberetur.
|