82.
Bellum inter Odonem et Fulconem de Britannia. Hac tempestate itidem civilia bella reparata sunt. Nam Fulco
Brittanniae parte frustratus, insidias adhuc parare contendebat. Collectoque
exercitu, in Brittanniam praeceps fertur, Namtasque appetit. Cujus custodes
alios auro corrupit, * alios quibusdam pollicitationibus illexit. Eis quoque usque ad
effectum suasit, quo sibi satisfacerent, ut scilicet urbis introitum panderent.
Qui suasi, sacramento tempus constituunt. Nec multo post et in urbem admittunt.
Ingressusque pervadit, et a civibus jure sacramenti obsides accepit. Arcem solam expugnare non valuit, eo quod milites
magnanimos haberet. Unde et cessit, sese recedere deliberans, ut copiis
amplioribus congressurus rediret, arcemque expugnaret.
|