83.
Conanus in exterioribus Brittaniae partibus qui locus Bruerech dicitur, de
rebus bellicis apud suos pertractabat, cum ad ejus aures haec delata sunt. Magisque coepto negotio insistens, exercitum
congregat, bellumque fieri parat. * Et quoniam obsidioni instandum tempus
suadebat, collectum exercitum urbi inducit, eique ad unum latus obsidionem per
terram ordinat. Ad alterum vero per Ligerim classes piratarum adhibet. Undique
ergo obsidione disposita, a piratis per fluvium, a Brittannis per terram urbani
vehementer urgentur. Nec minus qui in arce remanserant, a superioribus
jaculorum diversa genera praecipitabant. Parique inpugnatione superiorum atque
inferiorum qui medii erant vexabantur. Nam qui in arce et in obsidione
certabant, Conani partes tuebantur. Urbani vero pro Fulconis victoria operam
dabant. Nec minus Fulco copias parabat, et exercitum tam de suis quam
conducticiis congregabat. Audito vero Conanum urbi obsidionem adhibuisse, mox
legionem Britanniae infert.
|