85. Dolus Conani contra hostes. Post insidias
ipse acies ordinans, sic fraude usus est, ut diceret se ibi mansurum, nec
ulterius hostes quaesiturum. Si hostes urgerent, ibi tantum vitam defensurum.
Nec ob metum id facturum, at ut hostes si sese querant et impetant, contra jus
id faciant. Sic enim eorum ruina facilius
provenire possit, cum sua temeritate quietos et innoxios aggrediantur. Ibi itaque acies
ordinavit, insidias in prospectu habens. Herebat ergo, hostesque excepturus
opperiebatur. Fulco Conanum herentem videns, nec ab eo loco exiturum, cum
insidias nesciret, suos multo hortatu suadebat, quatinus vehementi conamine
impetum facerent, hostesque aggredi non dubitarent. De victoria non diffiderent, cum virium spes optima
non desit, si Divinitas aversa non sit. Dato itaque signo irruunt. Arbitrati
quoque solidum iter, fossis indubitate propinquant.
|