Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Richerus
Historiae

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS
    • 90.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

90. Sinodus Chelae habita. Hujus temporis diebus cum a papa Romano B. abdicatio Arnulfi et promotio Gerberti plurimis epistolarum scriptis calumniarentur, episcopi quoque rei hujusmodi auctores simulque et alii cooperatores diversis reprehensionibus redarguerentur, placuit episcopis Galliae in unum convenire, et super hac reprehensione consulere. Quibus Chelae collectis, sinodus habita est. Cui rex Rotbertus praesedit, considentibus metropolitanis. Gerberto Remensi cui tota sinodalium causarum ratio discutienda commissa fuit, Siguino quoque Senonensi, Erchembaldo Turonico, Daiberto Bituricensi, aliisque horum comprovintialibus nonnullis. In qua postquam ex patrum decretis rationes de statu sanctae aecclesiae promulgarunt, inter nonnulla utilia, constitui et roborari placuit, ut ab ea die, idem sentirent, idem vellent, idem cooperarentur, secundum id quod scriptum est: Erat eis cor unum et anima una (Act. IV, 32). Decerni et illud voluere, ut si in qualibet aecclesia, quaecumque tirannis emergeret, quae telo anathematis ferienda videretur, id inprimis ab omnibus consulendum, et sic communi decreto agitandum. Et qui anathemate relaxandi forent, decreto communi similiter relaxandos, juxta quod scriptum est: Consilium a sapiente perquire (Tob. IV, 19). Placuit quoque sanciri, si quid a papa Romano contra patrum decreta suggereretur, cassum et irritum fieri, juxta quod Apostolus ait: Hereticum hominem et ab ecclesia dissentientem, penitus devita (Tit. III, 10). Nec minus abdicationem Arnulfi et promotionem Gerberti, prout ab eis ordinatae et peractae essent, perpetuo placuit sanciri, juxta quod in canonibus scriptum habetur: Sinodo provinciali statutum, a nullo temere labefactandum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License