91.
Impetus Odonis et Fulconis inter se. Hac
tempestate bella civilia reparata sunt. Cum enim tirannorum insidiis Odonis et
Fulconis de Brittanniae principatu rixa resurgeret, illis dissidentibus reliqui
etiam regnorum principes moti dissensere. Rex Fulconis partes tutabat, Odo
suorum necnon et piratarum qui rege deserto ad se transierant, Aquitanorumque
copiis fretus incedebat. Unde Fulco in Odonem praeceps, ejus terram
depopulatur, et post in ea non procul ab urbe Turonica oppidum exstruit atque
munit; copias ponit; militibus implet; et quia ad hoc diruendum Odonem
adventurum sperabat, regem petiit, auxilia imploraturus. Cui cum rex auxilium
polliceretur, obstinatiore animo ferebatur. Itaque copias contra hostem
congressurus parat; exercitum colligit; bellumque Odonis indicit. Odo, pudore
tactus, a Gallis Belgis subsidia petit. Si adsint, gratiam sese
recompensaturum spondet. Illi liberaliter annuunt, fidemque faciunt. Nec minus
Flandrenses accersit, ab eisque tutelam petiit, vicem pollicens, si quod petit
non abnuant. Illi quoque animo liberali
quesita accommodant. Piratis etiam legatos dirigens, copias sibi non negari
deposcit. Tempus et locus omnibus constituitur, quo collecti sese conferant.
Odo interim suos placat, colligit et incitat. Ratusque Belgas et piratas
tempestivos, cum suorum paucis tanta celeritate in Fulconem fertur, ut in
certamine plus quatuor milibus pugnatorum non haberet. Castro tamen obsidionem
adhibet, armiferosque disponit. Castrenses multo conatu adurget.
|