95. Obitus Odonis. Unde cum de suis quos sub pace sequestra regi
delegaverat, plurima consultatione deliberaret, humorum superfluitate pro
temporis immutatione vexatus, in egritudinem quae a phisicis synantica dicitur
decidit. Quae cum intra gulae interiora sedem habeat, ex fleumatis reumatismo
progressa, tamen aliquando ad maxillas et genas, aliquando ad toracem et
pulmones tumorem cum dolore gravi immittit. Quibus tumentibus atque
ferventibus excepta initii die, post diatritum, patientem perimit. In hanc
igitur Odo lapsus, infestis gulae doloribus circumquaque pulsabatur; arteriarum
quoque fervor, sermonis intercisionem operabatur. Nec petiit hujusmodi dolor
capitis superiora, at praecordia pertemptans, pulmonem et epar peracuto dolore
stimulabat. Fuit itaque militum luctus, famulorum clamor, feminarum frequens
exclamatio, eo quod dominum inconsultum amittebant, et natis dominandi spes nulla
relinqueretur, cum reges patri adhuc animo irato perstarent, et Fulco
insolentiae spiritu, pacem multifariam turbaret. Et tamen in brevi victurus,
regibus legatos celeres misit, qui pro se supplices suasorie rogarent, et pro
injuriis illatis justissimam recompensationem sponderent. Rex veteranus malorum
correctionem ab legatis excipere volens, a filio indignante inhibitus est. Unde
et legatorum allegationem penitus sprevit, atque illos immunes redire coegit.
Quibus in itinere moram agentibus, antequam redissent die quarta natae
synanticae facta, Odo monachus factus defecit, atque sic vitae finem habuit; ad
sanctum Martinum delatus, et in loco quod Majus monasterium dicitur, cum multo
suorum obsequio sepultus.
|