96. Johannes papa Leonem abbatem in Gallias
mittit ut Arnulfi abdicationem dissolvat. Per idem tempus cum a Germanorum
episcopis domno Johanni papae per epistolas saepenumero suggestum foret, ut
Gerberti Remorum metropolitani promotionem abdicaret, et Arnulfi abdicationem
praeter jus factam indignaretur, a papa in Germaniam tunc directus est Leo
monachus et abbas, qui vicibus papae potitus, cum episcopis Germaniae atque
Galliarum hujus negotii et indaginem faceret, et juditium diligens inde
proferret. Qui humanissime ab episcopis exceptus, de habenda sinodo super hoc
negotio cum eis tractabat. A quibus Gallorum regibus, Hugoni videlicet ejusque
filio Rotberto, legati directi sunt, qui papae mandatum, necnon et episcoporum
voluntatem super hoc aperiant, eisque ut cum suis episcopis conveniant,
rationabiliter suadeant; locum etiam tempusque quo et quando conveniendum esset
a regibus discerent, eorumque animum ex hoc sibi referrent.
|