97. Quod regibus nuntiatum sit, episcopos
Germaniae in synodum convenire. Legati igitur directi sunt. Legatio quoque
prolata. Quam etiam reges serenissima
mente excipientes, papae et episcoporum mandatis in nullo tunc refragati sunt;
sese consilium super hoc quaesituros respondentes, atque aequitatem de omnibus
facturos. Legatis itaque abductis, per quosdam regibus indicatum est,
Adalberonem Laudunensem episcopum, haec dolo ordinasse; omnino etiam apud
Odonem illud pridem pertractasse. Eorum utrumque in voto habuisse, ut Ottonem
regem Galliis inducerent, et reges ingenio et viribus foras expungerent.
Episcopos quoque Germaniae, ideo convenire, ut dolum quaesitum expleant. Reges
itaque, fraude percepta, episcopis jam ad locum designatum convenientibus per
legatos indicavere, sese illuc non ituros, eo quod suorum praecipuos penes se
non haberent, sine quorum consilio nihil agendum vel omittendum videbatur. Indignum etiam sibi videri, si correctioni episcoporum
Germaniae suos subdat, cum isti non minus nobiles, non minus potentes, aeque
etiam aut amplius sapientes sint. Ipsi ergo si indigent, in Gallias properent,
unde volunt edicant. Alioquin, redeant, et sua ut libet curent. Horum ergo res
in contrarium relapsa est. Adalbero enim qui horum ministrum sese praebuerat,
cum delationis nescius reges moneret, ut occurrentibus obveniret, rex veteranus
fraudium non ignarus, Ludovicum Karoli filium ab eo reposcit, quem in captione
Lauduni captum, ei custodiendum commiserat. Repoposcit etiam ejusdem urbis
arcem, quam similiter commiserat.
|