98. Adalbero totius fraudis causa reprehenditur.
Quo credita reddere reniso, regii stipatores animo indignante subinferunt: Cum
tu, o episcope, in perniciem regum et principum, apud Ottonem regem et Odonem
tirannum plurima quaesieris, quomodo hic ante dominos tuos reges tam magnifica
confingere non vereris? Quid Ludovicum et arcem reddere metuis, si fidem
regibus te servasse non dubitas? Quid ergo est credita nolle reddere, nisi
contra reges infausta moliri? Evidentissime fidem abrupisti, cum apud Ottonem
de regum interitu tractasti, eorumque honorem subruere temptasti. Unde et
perjurii reatu detineris. Legationem etiam tamquam ab eis missam Ottoni regi
pertulisti, ac apud eum dolose ordinasti, ut ipse cum paucis adveniret, et
militum multitudinem non longe expeditam haberet. Regibus quoque nostris
adversario cum paucis occurrere suasisti, atque nihil mali ex hoc proventurum
spopondisti. Hanc etiam collocutionem, utrimque utillimam fieri dicebas, cum
hos et illum de communibus et privatis familiariter collocuturos simulabas.
Verum aliter tibi visum erat, cum hoc ideo praetendebas, ut ab Ottone rege
dominos tuos reges comprehendi faceres, regnumque Francorum in jus illius
transfunderes, ut tu videlicet Remorum metropolitanus, Odo vero Francorum dux
haberetur. Idque tunc nobis omnino patuit, sed ad tempus suppressum fuit. Et o summae Divinitatis miserationem inestimabilem,
quantis miseriis erepti, quanto ludibrio subtracti sumus! Instat tempus quo
paratae insidiae effectum promittant. Episcopi etenim sub specie religionis ac
si de promotione et abdicatione Gerberti atque Arnulfi episcoporum quaesituri,
praemissis legatis adveniunt. Otto quoque rex Metti adest; a quo non longe
exercitus collectus praedicatur. Si ergo imus, aut pugnabimus, aut capiemur. Si
vero non imus, perjurii arguemur. Sed ire reges non expedit, eo quod militum
copia sufficiens eis non sit. Perjurii vero reatus in te redundabit, cum tu
solus regibus nesciis juratus sis.
|