99. Ad haec episcopus erubescens, obmutuit. Quem
cum unus suorum his exterritum vidit, contra haec responsurus surrexit, et sic
oblocutorem adorsus est: Horum omnium objector mihi loquatur. Adsum qui pro criminato rationem reddo. Unus tantum
haec proferat. Caput quoque suum meo objiciat. Arma quoque armis comparet.
Necnon et vires viribus conferat. Hunc pro domino suo insanientem et fervidum,
Landricus comes sic alloquitur: O optime miles, harum ut video fraudium penitus
es ignarus. Quae licet te ignorante, tamen ut praedicantur quaesitae sunt. Unde
et tempera animum, mitiga fervorem. Belli necessitatem non tibi imponas. Non te
impellas, unde ingressus redire non poteris. Sed nunc meo usus consilio,
paululum hinc secede, dominumque tuum de his an vera sint, interroga. Si te ad
pugnam hortatur, congredere. Si dicit cessandum, furori parce. Secessit ergo,
dominumque vocatum an sic res habeatur interrogat. Episcopus utpote a conscio
convictus, rem ita esse quaerenti confessus est. Unde et pugnam inhibuit.
Sedato itaque tanto fervore militis, res penitus innotuit. Detentus ergo regum
jussu, utpote desertor custodibus datur. Cujus milites mox regibus sacramento
alligati sunt.
|