100. Synodus quae pro Arnulfo Mosomi habita est.
Dum haec agerentur, cum Galliarum episcopi ab regibus prohibiti essent, ut ad
sinodum statutam non venissent, episcopi tamen Germaniae ne doli arguerentur si
non accederent, statuto tempore Mosomum conveniunt, domni papae legatum secum
habentes. Collecti ergo in basilica sanctae Dei genitricis Mariae ordinatim more
ecclesiastico consedere, scilicet Sugerus Mimegardvurdensis, Leodulfus
Treverensis, Nocherus Leodicensis, et Haimo Virdunensis. Horum medius abbas Leo
resedit, vicesque domni papae obtinuit. Contra quos etiam Gerbertus Remorum
metropolitanus, qui solus ex Galliarum episcopis regibus etiam interdicentibus
advenerat, pro se responsurus ex adverso resedit. Consederunt quoque diversorum
locorum abbates, ac clerici nonnulli. Laici etiam Godefridus comes cum duobus
filiis suis, atque Ragenerus Remensium vicedominus.
|