101. Praelocutio Haimonis Virdunensis episcopi
de causa sinodi. Quibus circumquaque silentibus, episcopus Virdunensis eo quod
linguam Gallicam norat, causam sinodi prolaturus surrexit: Quoniam inquiens ad
aures domni papae saepissime perlatum est, Remorum metropolim pervasam, et
praeter jus et aequum proprio pastore frustratam, non semel et bis litteris
suggessit, quatinus nobis in unum collectis, tantum facinus justa lance
utrimque pensaremus, et sua auctoritate per nos correctum ad normam
reduceremus. Sed quoniam impediente rerum diversitate id facere distulimus,
nunc post tot ammonitiones domnum hunc abbatem Leonem et monachum mittere
voluit, qui vices suas teneat, et rem memoratam nobis oboedientibus discuciat.
Per quem etiam scriptum suae voluntatis allegavit, ut si quid oblivio
derogaret, scripto commendatum haberetur. Quod et impraesentiarum audire utile
est. Et statim protulit scriptum, atque in aures considentium recitavit, quod
quia brevitati studemus, et nobis minus fuit accommodum, nostris scriptis
inserere vitavimus.
|