103. Exordium. Semper quidem, reverentissimi patres, hanc diem prae oculis habui, spe
ac voto ad eam intendi, ex quo a fratribus meis admonitus, onus hoc sacerdotii
non sine periculo capitis mei subii. Tanti erat apud me pereuntis populi salus,
tanti vestra auctoritas, qua me tutum fore existimabam. Recordabar
praeteritorum beneficiorum, dulcis atque affabilis benivolentiae vestrae, qua
saepenumero cum multa laude prestantium usus fueram. Cum ecce subitus rumor vos
offensos insinuat, vitioque dare laborat, quod magna paratum virtute inter
alios constabat. Horrui, fateor; et quos ante formidabam gladios, prae
indignatione vestra posthabui. Nunc quia propitia Divinitas coram contulit,
quibus salutem meam semper commisi, pauca super innocentiam meam referam, et
quonam consilio urbi Remorum praelatus sim edisseram. Ego quippe post obitum
divi Otthonis augusti, cum statuissem non discedere a clientela patris mei
beati Adalberonis, ab eodem ignorans, ad sacerdotium praeelectus sum; atque in
ejus discessu ad Dominum, coram illustribus viris futurus ecclesiae pastor
designatus. Sed Simoniaca haeresis, in Petri soliditate me stantem inveniens,
reppulit, Arnulfum praetulit. Cui tamen plus quam oportuerit, fidum obsequium
praebui, donec eum per multos et per me apostatare palam intelligens, dato
repudii libello, cum omnibus suis apostaticis dereliqui; non spe, nec pactione
capessendi ejus honoris, ut mei aemuli dicunt, sed monstruosis operibus
territus, in effigie hominis latitantis. Non inquam ideo illum dereliqui, sed
ne illud propheticum incurrerem: Impio praebes auxilium, et iis qui oderunt me
amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris (II Paral. XIX, 2).
Deinde sanctionibus ecclesiasticis, per longa temporum spatia peractis, legeque
perhemptoria consummata, cum nihil aliud restaret, nisi ut judiciaria principis
potestate coherceretur, et tanquam seditiosus ac rebellis a principali cathedra
removeretur, lege Africani concilii, iterum a fratribus meis et regni
primatibus conventus et commonitus sum, ut excluso apostata curam discissi et
dilaniati susciperem populi. Quod quidem et diu distuli, et postea non satis
sponte acquievi, quoniam quae tormentorum genera me comitarentur, omnimodis
intellexi. Haec est viarum mearum simplicitas, haec innocentiae puritas, et coram
Domino et vobis sacerdotibus in his omnibus munda conscientia.
|