106. Epilogus. Redeo ad me, reverentissimi
patres, cui specialiter ob salutem pereuntis populi totiusque rei publicae
curam mors furibunda cum omnibus suis incubuit copiis. Hinc dira egestas, horreas et
apothecas armata manu sibi vindicat, illinc foris gladius et intus pavor, dies
ac noctes reddiderunt insomnes. Sola vestra auctoritas, ut tantorum malorum
levamen fieret, expectata est; quae tantum vim habere creditur, ut non solum
Remensi, sed etiam omni ecclesiae Gallorum desolatae, et pene ad nihilum
redactae, subsidio esse valeat; quod Divinitate propitia expectamus, et ut
fiat, omnes in commune oramus.
|